monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 3
Haec autem cum dixisset, insufflavit, et dixit eis. Accipite Spiritum sanctum. Quaerendum nobis est quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens? Neque enim alio in loco datus Spiritus sanctus aperte monstratur , nisi nunc cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum, de coelo veniens, in linguis variis demonstratur. Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi? In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus; e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est charitas, et duo praecepta, ita unus Spiritus, et duo data. Prius a consistente Domino in terra, postmodum e coelo, quia in proximi amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Unde et idem Ioannes dicit: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere ? Et ante quidem discipulorum mentibus idem Spiritus sanctus inerat ad fidem, sed tamen manifesta datione non nisi post resurrectionem datus est. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus . Unde etiam per Moysen dicitur: Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra . Neque enim quidquam tale iuxta historiam legitur, si tota Testamenti Veteris series recenseatur. Nusquam de petra mel, nusquam oleum ille populus suxit. Sed quia iuxta Pauli vocem: Petra erat Christus , mel de petra suxerunt, qui eiusdem Redemptoris nostri facta et miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, quia effusione sancti Spiritus post resurrectionem eius ungi meruerunt. Quasi ergo infirma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia, post resurrectionem suam factus iam impassibilis, per afflationem spiritus donum sanctae unctionis emanavit.